3–5
Namquum siieclaculum esset e propinquo, nec omnes pariter eodem spectarent, si qui suos alicubi vincentes adspexis-sent, se ipsos colligebant, et ad implorandam deorum Iidem se convertebant, ne se salule fraudarent; alii vero, qui suos vinci vidissent, planctu simul et vociferatione utebantur, et ex visu eorum, qusc fiebant, animis etiam multo magis frangebantur, quam qui in ipso proelio versabantur. Alii vero oculis in aliquam ancipitem proelii partem conversi, quod simul et dubio discrimine et diuturna erat (intentio, ipsis etiam corporibus pro animi affectu ut in proelio per metum declinantes, facile vehementissime cruciabantur; semper enim exiguo discrimine aut evadebant, aut peribant.
Atque licebat in eodem Atheniensium exercitu, quamdiu aequo Marte pugnabatur, omnia simul audire, lamenta, clamores, vincentes, victos, alia, quaecumque magnus exercitus in magno discrimine multifariam proferre cogatur.
Similia autem, atque his, etiam illis, qui in navibus erant, accidebant, donec tandem Syracusani sociique, quum navale proelium diu utrinque sustinuissent, Athenienses in fugam verterunt, et minime dubie fugientibus instantes, m.g^ cja. more et cohortatione utentes, terram versus eos persequi coeperunt,