6–3
Primum igitur egressi Athenienses Syracusanorum agrum, qui circum Anapum erat, vastarunt, et pedestribus navalibusque copiis, ut ante, superiores erant (adversus neutras enim Syracusani prodibant, nisi cum equilibus et jaculatoribus ex Olympieo);
deinde Demostheni prius illam munitionem machinis temptare placuit, quae secundum suam erat Sed quum machinae ab eo admotae, crematae essent ab adversariis , qui ex muris se defendebant, et quum ceterae quoque ejus copiae, quae munitionem multifariam oppugnabant, repellerentur, tempus non amplius terendum esse censebat, sed quum rem Niciae ceterisque collegis persuasisset, Epipolas, ut cogitabat, aggrediebatur.
Atque interdiu quidem nullo modo fieri posse videbatur, ut clam accede- rent et adsccndercnt, sed quum edixisset quinque dieiinn cibaria secum ferre et sedium structores omnesque fabros assumpsisset, et ceterum missilium apparatum, quaecumque ad munitiones exstruendas, si loco poterentur, necessaria erant, ipse quidem a primo somno, et Eurymedon et Menander, omnibus copiis assumptis, ad Epipolas contendit, Nicias vero in munitionibus remanebat.
Et postquam prope eas advenerunt per Euryelum, qua etiam prior exercitus primum adscenderat, et latent Syracusanorum costodes et aggressi Syracusanorum munitionem, quae illic erat, capiunt, et nonnullos de custodibus interficiunt,