1
Ille vero et in praesentia adversus indicia se purgabat, et, antequam discederet, judicium subire paratus erat, si quid horum admisisset (jam enim quae ad illum apparatum spectabant, confecta erant), et si quid horum commisisset, poenas dare, sin absolutus esset, imperium gerere.
Et obtestabatur, ne de se absente crimina reciperent, sed jam, si deliquisset, morte mulctarent, et sapientius esse, non se talis criminis reum, priusquam causam cognovis sent, tanti exercitus imperatorem mittere.
Sed ejus inimici veriti, ne, si jam tum judicium subiret, exercitum sibi benevolum haberet, neve plebs animo remissiore esset, colens eum propterea, quod propter ipsum et Argivi et ex Mantineis nonnulli ad hanc expeditionem proficiscerentur, hoc dissuadebant et eum studiose abigebant, submissis aliis oratoribus, qui dicebant, nunc quidem navigaret, neque profectionem retardaret, sed reversus ad diem dictam judicium subiret; volebant enim eum majore cum invidia, quam absenti facilius conflaturi erant, revocatum et reversum judicio contendere. Quare placuit, ut Alcibiades abiret.
Postea vero «state jam media classis solvebat is Siciliam. Plerisque autem sociis et onerariis navibus commeatum vecturis et minoribus navigiis, et quicunque prsp-terea apparatus comitabatur, ante praeceptum erat, ut Corcyram convenirent, ut illinc omnes simul per Ionium sinum .ad Japygiam promontorium transmitterent; ipsi autem