3–1
Quum autem mox post has res gestas alius exercitus Athenis venisset, cui praeerat Philocrates Demeae filius, et Melii gravi jam obsidione premerentur, quadam etiam proditione a quibusdam ipsorum civibns facta, Atheniensibus sese dediderunt, ea conditione, ut illi de sc arbitratu suo statuerent.
Athenienses vero, Meliorum quoscunque puberes ceperunt, interfecerunt, pueros autem et mulieres in servitutem abstraxerunt. Urbem vero Ipsi incoluerunt, quingentis postea colonis eo missis.
Hac eadem liieme Athenienses volebant cum majore apparatu, quam erat is, quem cum Lachete et Eurymedonte miserant, rursus in Siciliam navigare et eam, si possent, subigere, quum quidem ipsorum plerique ignari essent magnitudinis illius insulae ac multitudinis et Graecorum et barbarorum in ea habitantium, et bellum se suscipere haud multo minus, quam quod adversus Peloponnesios susceperant.
Nam Siciliae ambitus est non multo minor octo dierum circumnaviganti nave oneraria, et tanta quum sit, viginti tantum stadiorum ad summum maritimo spatio discluditur, ne sit continens.
Sic autem antiquitus habitata est ac tot gentes in universum eam tenuerunt. Antiquissimi quidem in quadam illius regionis parte feruntur habitasse Cyclopee atque Ue-strygones, quorum ego neque genus dicere habeo, neque unde venerint, neque quo abierint; sufficiant autem ea, quae a poetis dicta sunt, et quae unusquisque de iis sentit