Ath. Si igitur rerum futurarum suspiciones, aut aliquid aliud enumeraturi convenistis potius,quam pro statu rerum praesentium, et quas cernitis, de civitatis salute consultaturi, finem dicendi faciemus; sin ad hoc venistis loquemur. *
Mel. Rationi quidem consentaneum venia-que dignum est, homines, qui in hujusmodi rerum statu sunt constituti, in varias partes se et dicendo et opiuando convertere; hic tamen conventus et de salute institutus est et colloquium eo modo, quo postulatis, si placet, fiat.
Ath. Nos igitur neque ipsi speciosis nominibus utentes longam et parum plausibilem orationem afferemus ut probemus vel imperium jure a nobis obtineri, quod Medum debellarimus, vel quod injuriis affecti eas nunc ulciscamur, neque censemus propterea quod Lacedaemoniorum coloni quum sitis, tamen non et ipsi bellum adversus nos gesseritis, neque injuriam ullam nobis feceritis, existimandum vobis esse fore ut nobis persuadeatis, sed potius ea vobis agenda esse, quae possunt fieri pro iis, qu» utri, que revera in animo habemus, qua in re et nos scimus et vos intelligere debetis, justa quidem quae sint, In humana ratione per parem necessitatem aestimari, ea vero, quae lieri possint, potentiores facere et infirmiores concedere.