4
Eione autem ut belli sede proficiscebantur, quam ipsi maritimum emporium in fluvii ostio situm tenebant, quinque et viginti stadiis distans ab urbe, quae nunc est, quam Hagno vocavit Amphipolin, quod quum a Strymone allueretur ab utroque latere, muro longo a fluvio ad fluvium ducto, quia ab eo tota cingebatur, circumseptam, et ad mare versus et ad continentem conspicuam condidit.
Adversus hanc igitur Brasidas castris ex Arnis agri Chalcidensis urbe motis cum suis copiis proficiscebatur. Et quum circa solis occasum ad Aulonem pervenisset et Bromiscum, qua Bolbe stagnum in mare ingreditur, coenatus noctu ire pergebat.
Coelum autem erat turbidum , et subningebat; quo etiam luhentius iter fecit, quod eos, qui Amphipoli erant, praeter proditores, latere vellet.
Nam in ea erant quum Argiliorum nonnulli coloni (Argilii autem sunt Andriorum coloni), tum etiam alii, qui proditionis hujus erant socii, partim quidem a Perdicca, partim vero a Chalcidensibus inducti.
Sed potissimum Argilii, qui et proxime habitabant, et Atheniensibus semper erant suspecti, et huic urbi insidiantes, postquam occasio oblata est et Brasidas advenit, et multo ante jam egerunt cum iis ex se, qui illic cives erant, ut urbs dederetur, et tunc urbe eum receperunt, et illa nocte defectione ab Atheniensibus facta, Brasidae copias ante lucem ad fluvii pontem deduxerunt.