3–1
Non solum enim istis auxiliares, verum etiam nobis pro foederatis hostes eritis. Necesse enim est, si societatem cum ipsis contrahatis, etiam defendere sese illos non sine vestro auxilio.
Sed profecto aequum est, vos potissimum quidem neutris adesse; sin minus, contra nobiscum adversus hos proficisci, (nam cum Corinthiis foedere conjuncti estis, sed cum Corcyraeis ne per inducias quidem foedus unquam fecistis),neque hanc legem constituere, ut, qui ab alteris defecerint, recipiantur.
Nam ne nos quidem, cum Samii a vobis defecissent, sententiam vobis contrariam tulimus, quamquam Peloponnesii varias sententias tulerant, num auxilium illis esset ferendum; sed aperte contra illos diximus, suos quemque socios persequi debere.
Nam si eos, qui mali aliquid agant, recipiatis et tueamini, reperientur etiam ex vestris sociis haud pauciores, qui ad nos palam transeant, legemque hanc contra vos ipsos potius , quam contra nos, condideritis.
« Atque haec quidem sunt, de jure nostro qua* apud vos dicere habuimus, satis firma illa ex Graecorum institutis; quod autem suademus et postulamus, ut nobis faveatis, hoc tale est, ut nos non inimici, inferendi damni causa, neque etiam amici, justo plus commodi ex amicitia captantes, gratiam vestram pro merito nostro censeamus in praesenti nobis reddi debere.