3
Acarnanes vero, primum quidem vel omnes pariter nullis induciis factis abire existimarunt, et ideo Peloponnesios persequebantur; quinetiam in quosdam e suis ducibus, insequi vetantes, ac dicentes, illos data fide abire, aliquis tela jaculatus est ratus se cum siiis prodi; deinde tamen Mantinenses quidem et Peloponnesios dimittebant, Ampraciotas vero caedebant.
Eratque magna contentio, et ignoratio, num quis Ampra-ciota, an Peloponnesius esset. Atque ad ducentos fere eorum interfecerunt; ceteri vero in Agraidem, quae finitima erat, diffugerunt, et Salynthius Agraeorum Rex, qui eorum amicus esset, eos excepit.
Ampraciotae vero, qui ex urbe veniebant, ad Ido- menen perveniunt. Sont vero Idomene duo excelsi tumuli. Horum alterum, qui major est, noctis adventu milites ex castris a Demosthene praemissi, clamet prius hostibus praeoccuparunt, alterum vero, qui minor est, Ampradote priores ascenderunt, et in eo pernoctarunt.
Demosthenes vero a coena primoque crepusculo statim cum reliquo exercitu viam ipgreditur, dimidium quidem ejus secum retinens ad illam tumuli partem, qua aditus patebat, alterum vero dimidium per Amphilochicos montes iter faciebat.
Et sub aurorae ortum invadit Ampraciotas in cubilibus adhuc jacentes, rerumque gestarum penitus ignaros; imo vero potius opinatos, suos adesse;