4–2
Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere.
« Quod autem de belli labore timetis, ne nimius sit nec tamen ideo magis victoriam obtineamus, vobis et illa sufficiant, in quibus jam saepe alias demonstravi, ipsum non recte suspectum esse; declarabo tamen hoc quoque, quod mihi videmini neque vos ipsi unquam antehac cogitasse vobis adesse, de magnitudine reip. ad imperium augendum, neque ego in superioribus meis orationibus; et ne nunc quidem hac oratione utei-er, quae quandam jactationis speciem habet, nisi vos praeter rationem animis consternatos viderem.
Existimatis enim vos sociis tantum imperare; ego vero pronuntio de duobus elementis in usum datis, terra et mari, alterum totum in vestra maxime potestate esse, et quoad nunc tenetis et si longius progredi voletis; nec ullus est vel rex, vel alia gens earum, quas nunc vivunt, quae vos cum prapsenti classis apparatu navigantes prohibere possit.