Veluti Athenieuses vulgo Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone, dum tyrannus esset, caesum putant, et ignorant Hippiam, quippe filiorum Pisistrati natu maximum, imperasse, et Hipparchum ac Thessalum ejus fuisse fratres; Harmodium vero et Aristogitonem illo die et in ipsa re suspicatos aliquid a sociis sum conjurationis Hippiae indicatum, ab hoc quidem ut praemonito abstinuisse, sed cupientes, antequam comprehenderentur, edito aliquo facinore periclitari, quum in Hipparchum incidissent ad fanum, quod Leocorium appellatur, Panathe-naicam pompam ornantem, hunc interfecisse.
Atque alia etiam multa, quae hodieque exstant, necdum propter vetustatem memoria exciderunt, celeri quoque Graeci non recte opinantur : veluti Lacedaemoniorum reges in suffragiis ferendis non singulis quemque, sed binis uti calculis; et Pitanaten lochum apud eos esse, qui nunquam fuit. Adeo non operosa apud plerosque veritatis investigatio est, et ad ea, quae eunt in prompta, potius se convertunt.