2–4
ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset, Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.
Sed Lacedaemonii hoc epigramma jam tunc protinus ex t tripode exsculpserant, et in eo singulas civitates nominatim inscripserant, quotquot participes victori» de barbaro donum istud dicaverant; Pausaniae tamen et hoc ut Injustum facinus imputabatur, et postquam in hoc statu res ejus esse coeperunt, multo etiam magis illud consentaneum factum videbatur consilio ei, quo nunc uteretur.
Quinetiam audiebant eum aliquid cum Helotis agitare, idque verum erat; etenim et libertatem ipsis pollicebatur et civitatem, si secum insurrexissent summamque rei secum transegissent.