Kitap val2
12.62
Quidam defunctus est et reliquit uxorem et parvulum filium nescientem matrem. Ab aliquo sublatus est filius eius parvulus et ductus in aliam provinciam et educatus. Factus iuvenis quoquo modo revertitur ad matrem; mater enim iam spoponderat virum. Cum vidisset mater, amplectit filium, benedicens deum se filium revidisse; et fecit cum eaea, BP]; eo, edd. dies triginta. Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset. Quae respondit esse suum filium. At ubi comperit esse filium eius, coepit repetere arras et dicere aut nega filium tuum esse aut vero abscedoabscedo] Hadr. Val., Hirschfeld; abscede, Henr. Val. hinc. Mulier compellitur abab] because of the prothetic vowel in sponsus, cf. Fr. épouse; a, P. sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere: Vade, iuvenis, de domo mea, quia peregrinum te suscepi. Ille enim dicebat regressum se ad matrem in domum patris sui. Quid multa? Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti. Cui et dixit: Mulier, filius tuus adversus te rogat; quid dicis? Est filius tuus an non? Quae dixit: Non est meus filius sed peregrinum eum suscepi. Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribusauribus] Henr. Val.; curibus, B; curia, P. regis, dicit mulieri denuo: Est filius tuus an non? Quae dixit: Non est filius meus. Dicit ei rex: Et quae est facultas tua, mulier? Quae respondit: Usque ad mille solidos. Et dum maritumdum maritum, Momm.; dum alium, B2; dum aliud, B3P; se rex non esse facturum sub iusiurando pollicitus est nisi ipsum, alium nonalium non] BP; non alium, edd. acciperet maritum, tune confusa est mulier et confessa est suum esse filium. Sunt eius et multa alia.