Kitap val2
10.48
Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos ';annos]; annos'; annos, Knoell (probabiliter, Momm.). annos videlicet integri eius regni significans.
11.49
Zeno itaque recompensans beneficiis Theodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.
11.50
Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit etet, B2]; at uero odoacer (odoachar, P), B2P. abiit in Veronam et fixit fossatum in campo minore Veronense V kalendas Octobres. Ibique persecutus est eum Theodericus, et pugna facta, ceciderunt populi ab utraque parte; tamen superatus Odoacar fugit Ravennam pridie kalendas Octobres.