Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap val2

15.93 Revertensreuertens] B2; reuertens igitur, B2 (emend.) P. Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latuslatus, Momm.; lectus, BP. erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
16.94 Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend. Septembr. indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent.
16.95 Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius; fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit.
16.96 Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quodsaxum ingentem quem] B; ingens quod, P. superponeret inquisivit.
← Önceki 19 / 19

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi