Kitap val2
14.83
Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id estid est]; idem situm, B; ibidem s., P; Momm. suggests that id est altarium is an interpolation, which seems probable. altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit.
14.84
Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari,praecipitari] p2 (conj.); praecipitati, B; praecipitati sunt, P1. duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendenscometes splendens, Henr. Val.; comes pendens]; comis pendens BP. per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.
14.85
Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum evocatusreuocitus] B; reuocatus, P; euocatus, pref. by Momm. negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex.