Kitap val2
12.71
Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit.addidit, Momm.; reddedit, B3; reddidit, B3 (emended) P. Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuitcircuit] B; circuiuit, P. civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.
12.72
Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
12.73
Et hoc per totam Italiam tanto modotanto modo, Momm., doubtfully; totum modo, B2; B2 (emend.) P omit. augurium habebat, ut nulli civitati portam feceritportam fecerit, Momm.; portas faeceret, B2 (emend.); portasfaceret, P. : nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt,emerunt, Gardt.; fuerunt] B; Momm. thought frumenta might have fallen out. et vinum triginta amphoras in solidum.