Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap val1

5.27 Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit,pugnauit] Hadr. Val.; B omits. maxime auxiliantibus Gothis quos AlicaAlica] B. regalisregalis]; regulis, B. deduxerat; tumtum, Momm.; cum, B. Constantini pars vincens XXVtum, Momm.; cum, B. milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus.
5.28 Postea cum legiones Constantini per liburnasliburnas, Momm.; liburnam, B; liburniam, earlier edd. venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est.
5.29 Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribustumultu militaribus, Momm.; tumultum militari, B. exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII, filio et uxore superstite. Quamvis omnibusomnibus] Orosius, vii. 28, 21; omnium, B. iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercereexercere] B, with inferior MSS. of Orosius; exerere, the better MSS. potuitpotuit] Orosius; B omits. persecutorem digna punitio flagitaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi