Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap val1

2.3 Nam et in Sarmatas iuvenis equestris militans ferocem barbarum, capillis tentis raptum, ante pedespedes] Rühl; pedes sub, B; pedes supplicem, Henr. Val. Galerii imperatoris adduxerat. Deinde Galerio mittente per paludem, equo ingressus suo, viam ceteris fecit ad Sarmatas, ex quibus plurimis stratis Galerio victoriam reportavit.
2.4 Tune eum Galerius patri remisit. Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione veredis post se truncatis Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius Gesoriacum vocabant. Post victoriam autem Pictorum Constantius pater Eboraci mortuus est, et Constantinus omnium militum consensu Caesar creatus.
3.5 Interea Caesares duo facti, Severus et Maximinus; Maximino datum est Orientis imperium: Galerius sibi Illyricum, Thracias, et Bithyniam tenuit. SeverusSeuerus]; reuersus, B. suscepit Italiam et quicquid Herculius obtinebat.
3.6 Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt. Sed adversum Maxentium iussu Galeri Severus duxit exercitum. Qui repente ab omnibus suis desertus est et Ravennam fugit. Dehine Galerius cum ingentibus copiis Romam venit, minatus civitatisciuitatis]; ciuitati, pref. by Momm. interitum, et castra Interamnae ad Tiberim posuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi