Kitap 31
2.16
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines,acclines, Lind.; adcliues, EA; declines, V. diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
2.17
Hi bipertitihi bipertiti, Her.; bipertiti, Gardt.; ibi pertiti, V. per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, obob, added by Val.; V omits. mores et modum efferatum vivendi,modum efferatum uiuendi, Gardt.; media et efferatam uiuendis, V. eandemque armaturam.eandemque armaturam, Gardt.; similem et armaturam, Val.; lac. indic. by Wagner, Eyssen.; etiam inmatarum, V.
2.18
Nec enim ulla sunt illis velillis uel, Her. (cf. 2, 4); illisce, WA; illis celtu gurria, V. tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis,sarracis, Lind.; sarraclis, V. ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.