Kitap 31
2.13
Abundans aquarumabundans, Gardt.; aquarum, added by Her.; ad Ister, A; interna, amnium adauctus Hister, Pighius (cf. xv. 4, 4; Mela, ii. 8, etc.). Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat, ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa. Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).
2.14
Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt. Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria. Gelonis Agathyrsi collimitant, interstinctiinterstincti, Lind.; interstincto, V. colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latiuslatius, Bent.; latis, V. fucatis et densioribus notis.
2.15
Post hos Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus victitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis, finitimi omnes longa petiere terrarum. Ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta, usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.