Kitap 31
13.17
Pari clade recuperatis Hispaniis, Scipionum alterum cremata turri in quam confugerat, absumptum incendio hostili comperimus. Illud tamen certum est, nec Scipioni nec Valenti sepulturam (qui supremitatis honor est) contigisse.
13.18
In hac multiplici virorum illustrium clade, Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni, vacantes et numerorum rectores, et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium. Inter hos etiam promotorum tribunus, Potentius, cecidit in primaevo flore aetatis,flore aetatis, Baehrens; aetatis flore, V. bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris, magistri quondam armorum suisque commendabilis. Constatque vix tertiam evasisse exercitus partem.
13.19
Nec ullanec ulla, add. A in lac. indic. by Clark; no lac., V. annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.
14.1
PeritGraecorumn. Perit, Val.; graecorum commendabilis constatque (from § 18, line 9) perit, V. autem hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor imperasset et decem, parvo minus.