Kitap 31
13.8
Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus, paulatimque insiliens funerum moles, ad lancearios confugit et mattiarios: qui dum multitudo multitude tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. Eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltem adventicio tegeretur auxilio.
13.9
Hocque audito, Victor nomine comes, Batavos in subsidiis locatos haut procul, ad imperatoris praesidium raptim cogere properans, cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit. Parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.
13.10
Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes terpentes : quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti, ictuque suorum aliqui trucidati: nec enim saepe renitentibus cedebatur, aut parcebat cedentibus quisquam.
13.11
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes,conquerentes, Haupt; non ferentes, Lind., Momm.; inconferentes, V. cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant. Diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.