Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 31

2.8 Et pugnant nonnon, deleted by Bent. numquam lacessiti, ineuntessed ineuntes, V; sed, deleted by Her. as correction of sed in § 7 proelia cuneatim, variis vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi incessunt,incessunt, Kellerbauer; uigescunt, W. Soisell; iugescunt, V. etet, V; ut, Her. incomposita acie, cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum, nec castra inimica pilantes, prae nimia rapiditate cernuntur.
2.9 Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursisdistantiis decursis, Brackman; sed distinct (lac. 13 letters), V. comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.
2.10 Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi