Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 31

12.13 Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant. Cui malo aliud quoque accedebat exitiale, quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.
12.14 Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetenspetens, Her.; impendio petens, Novák; impetens V. nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militaresminas militares, Eyssen; uim militarem, vulgo; munus militare, E; minimi litare, V. laturus, et necessaria.
12.15 Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui tunc tune erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti. Iamque pergebat, indicia dignitatis et nataliumnatalium (lac. 20 letters), V.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi