Kitap 31
11.3
Qui itineribus celeratis, conspectus prope Hadrianopolim, obseratis viui, vulgo; undique, Her. (cf. xiv. 2, 18); in, V. portis, iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per AcaciumAcacium, Her.; Actum, V. acciderat comitem, quo per fraudem afraudem a, N2 Val.; fraudem, A; fraude, V Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.
11.4
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitosconsopitos, Günther; incompositos, Lind.; conpositos, V. adgressus est, adeoqueadeoque, Val.; id quoque, V. prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
11.5
Qua causa percitus Fritigernus, et extimescens, ne dux (ut saepe audierat) impetrabilis, dispersos licenter suorum globos raptuique intentos consumeret, improvises adoriens: revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.