Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 31

9.1 Re in hunc modum peracta, Gothi quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validum, ubi reppererintreppererint, Her. c.c.; repperirent or reperirent, MSS. excisuri: et cultiore victu somnoque parumper assumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.
9.2 Et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.
9.3 Repedando enim congregatusquecongregatusque, Günther; congregatosque, MSS. in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos: qui (si dignum est dici), nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transieretransiere, Lind.; transire, MSS. flumen direpturi vacua defensoribus loca.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi