Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 31

8.5 Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrariasagrarias, the last word of fol. 200v of V; the next one is lost, but is made up from the later MSS.; see Clark's app. crit. ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo: ne subita multitudo, ut amnis immani pulsuut amnis inmani pulsu, Novák; ut inmani pulsu, Clark; ut inmanis pulsis, MSS. (pulsus, E2A; T omits ut). undarum obicibus ruptis emissus, convelleret levi negotio cunctos, suspecta loca acutius observantes.
8.6 Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.
8.7 tunc Tune erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, implicatos implicates alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi