Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 31

7.8 Nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. Reversis enim his quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam tum turn contrusa, immaniter fremens, animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cupiditate raecipiticupiditate praecipiti Her. c.c.; cruditate incohibili> Novák; concitate, Pet.; cruditate, V. festinabat. Et quoniam haec sole agebantur ageantur extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.
7.9 Contra Romani, his cognitis, ipsi quoque exsomnes, verebantur hostes et male sanos eorum ductores, ut rabidas feras: eventum licet ancipitem, ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam, mentibus exspectantes impavidis.
7.10 Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos appetere temptaverunt, quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. Hocque viso, ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens, nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi