Kitap 31
7.6
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant: id scilicet praestruentes, ut si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti, plures perfoderent contis,contis, Corn.; confisi, V (tr. after hostes in next line, Her., cf. xviii. 3, 4). magnamque spoliorum averterent partem.
7.7
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussisiussis, added by Hadr. Val.; mandatis (after acceptis) by Her.; optimatum acceptis, V. optimatum acceptis, statim utstatim ut, Val., Her.; s. quasi, Pet., statimque, V. incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.