Kitap 31
3.6
Verum longe aliter quam rebatur evenit. Huni enim (ut sunt in coniectura sagaces), multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante compositis, rumpente noctis tenebras luna, vado fluminis penetrate, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci.
3.7
Eumque stupentem ad impetum primum, amissis quibusdam suorum, coegerunt ad effugia properare montium praeruptorum. Qua rei novitate, maioreque venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi fluminis ad usque Danubium, Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat: hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.
3.8
Dumque efficax opera suscitatur, Huni passibus eum citis urgebant, et iam oppresserant adventantes, ni gravati praedarum onere destitissent.