Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

2.2 Arsace Arrace Arrace, V; Arsace, G. legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deserideseri, Wagner; deleri, V. penitus suadebat Armeniam: si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante, remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti.
2.3 Ad quae Valens in hanc respondit sententiam, nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere.lac. after defendere, Her.; no lac. in V. Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. adseverabat Asseverarat adseuerarat, Clark; adseruerat, Pet.; at seuerat, V. enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse.
2.4 Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Urbicium, Mesopotamiae ducem, ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes: quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: eteius ex pacto permissis: et, G; permissis set, V; permissis sed, W2, vulgo. ni Sauromaci praesidia militum impertita principio sequentis anni (ut dispositum est) impraepedita reverterint, invitus ea complebit, quae sponte sua facere supersedit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi