Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

1.17 Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumquemutata sua suorumque, C. F. W. M.; mutatas (-us, G) uasorumque, V. forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.
1.18 Hinc in illum ilium inexpiabileinexpiable, Val.; inexplicabile, V. auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tune in Armenia Traiano, et rem militarem curanti, id secretis committitur scriptis.
1.19 Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi