Kitap 30
1.14
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum,paraturus et cibum, AG; paratus et in cibum, V. quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
1.15
Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatoreuenerat uiatore relegente, Pet. (legente, Her.); uenat relegenter, V. relegente retrorsus,retrorsus, Pet.; eo ipso, G; et rursus, V. monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem, post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam, modo non porrectis brachiis exspectabant. Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis,fide pari deinde mansit inmobilis, Her.; in fide grandi remansit inm., Haupt; fiderandine mansueti mobilis, V. iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.
1.16
Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.