Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

7.10 Africam deinde malo repentino perculsam,perculsam, EA; perturbatam, G; per (lac. 6 letters), V. discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset.
7.10 Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam imperfectam.
7.11 Ac licet operaopera, AG (cf. xxxi. 4, 5); per opera, E; per operam, Momm; propera que, V. praestabilium ducum dacum haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura; inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse evassisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.
8.1 Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipuapraecipua, Val.; bene merita, G; praeterita, V. narraturi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi