Kitap 30
7.7
Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces huces correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, VithicabiumVithicabium, Gardt.; uithigabium, V. regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit; et Alamannis congressus, prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat, circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.
7.8
Inter haec tamen caute gesta, iamgesta, iam, G; gradiens, Pet.; graviterque peracta, Novák; grauiam conuersus, V. conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc tune ad maritimosad maritimos, G; ad terrestres, vulgo; tune (lac. 12 letters) restractus, V. tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes,locupletes, vulgo; onusti, G; (lac. 8 letters) tetes, V. malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.
7.9
Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.
7.10
Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.