Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

7.1 Replicare nuncnunc, AG; non V. est opportunum (ut aliquotiens aliquotienis fecimus), et ab ortu primigenio patris huiushuius, Her. (ce = correctura vocis non; see note 1); huiusce, V. principis principles ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis amplitudo amplitude monstravit, nudare solita semper animorum interna.
7.2 Natus apud Cibalas, Pannoniae oppidum, Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funarius, ea re quod nondum adultus, venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis, nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.
7.3 Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi, notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni, comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus, digressusque multo postea pari potestate Brittannum Brittanicum Brittanicum, Her.; brittanum, V. rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus, revertit ad larem, et agens procul a strepitu strepitti , multatione bonorum afflictus est a Constantio, hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi