Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

1.9 Lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia, quibus singulis proceres insidentes, et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant: hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt.
1.10 Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique,iactatique, G; actique, Pet.; iactique, V. infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
1.11 Hoc nuntiato, princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus, Danielum mittit et Barzimerem, revocaturos eum -comitem unum, alterum scutariorum tribunum.
1.12 Hi locorum gnaritate confisi, quiaquia, Pet.; quod, G; que, V. ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, compendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur improvidus: sed evanuit cogitatum hoc casu.
1.13 Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi