Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

6.2 Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi. Cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant; nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.
6.3 Ad haec imperator, ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum immemorem et ingratam. Paulatimque lenitus, et ad mollioraet ad molliora, added in G; V omits. propensior, tamquam ictus e caelo, vitalique via voceque simul obstructa,obstructa, A, C. F. W. M.; adstricta, Her.; abstricta, V. suffectus igneo lumine cernebatur; et repente cohibitoet repente cohibito, G; erumpente subito, EA; etrepene cubito, V. sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus multis et vilibus,uilioribus, Fletcher, c.c.; multis, Her., peregrinis, Pet., c.c. But see crit. note 1, p. 212. concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi