Kitap 30
5.18
Nocteque quam lux ereptura eum vita secuta est (ut per quietem solet) videbat coniugem suam absentem, sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse, cum taetro habitu iam discessuram.
5.19
Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulseratfulserat, W2, Pet.; pulsarat, C. F. W. M., Corn.; pulserat, V. consuete:consuete, Pet.; inconsulto, Kiess., Corn.; consuetu, V. perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.
6.1
Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione, suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur.