Kitap 30
4.14
Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariisliterariis, AG; litterarum, Novák; litteris, V. eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
4.15
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvioneut in conluuione, Pet.; ut conluuionis, G; utconlu (deleted by V2) utconluinoes, V. taeterrimateterimae, E2G; teterrima, V, restored by Pet. (tae-). audire existimes ululabili clamore Thersiten.
4.16
Cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob assidua in personas honorabiles probra, diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli, ut numquam se codices habuisse meminerint.
4.17
Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.