Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

4.1 Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. Navabaturnouabatur, V. enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites, a studio iudicandiiudicandi, MV; indicandi, K; diiudicandi, sugg. by Clark. revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus, defensione innocentiaeinnocentiae, H. Michael; innocentia, MV. respirante, frangeretur potentium tumor, assumpta licentia latius solitus evagari.
4.2 Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibuslectionibus, V2; legationibus, MV. expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum; ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectandaFraag. M ends with spec instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi