Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 30

3.1 Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.
3.2 Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat,festinarat, Günther; festinabat, EG; destinarat, Harmon; festinaret, MV. ausos temerareThe imperfect fragment of M ends with teme ; a complete fragment begins with rare .tem. limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.
3.3 Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principiumueris after principium, added by EAG (transposed by Harmon); MV omit. oratum retinerentretinerent, Momm.; pertinerent, GM; perciperent, V. et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum immanitatem, maximeque omnium Macriani, ut formidati, tunc tune praetendentes, quem constabat impacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi