Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

1.18 Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, utut, Lind.; et, V. dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.
1.19 Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
1.20 Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi