Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

6.16 Unde residui, tumore iam deflagrante, metuentes ne idem dux virtutis (ut apparuit) expeditae, in primo finium aditu, incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia, concessionem petivere praeteritorum et veniam, victiqueuictique, V; uinctique, Novák. ad tempus, indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi, quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.
6.17 Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis,abundantibus, G; abundantius altus, Pet.; abundantius multis, V. Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.
6.18 Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum. At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestiusmolestius, Clark; molestum, C2AG; moletur, V. exspectabatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi