Kitap 29
6.7
Evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas; paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem Pristensem ,Pristensem, Her.; pistrensem, V. cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, eam ear iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
6.8
Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius cuis nicuius ni, Kiessling; cuius si, EA; cuius nisi, Lind.; cuiuisi, V. potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.
6.9
Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc tune apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus assuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat, diu quid capesseret ambigens: et cum, paratis velocibus equis, noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio, mansit immobilis.
6.10
Didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris opportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.