Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

5.56 Qui convocatis armatis simul atque plebeiis,plebeiis, G (plebeis, Novák); plebe, EA; plebis, V. interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.
6.1 Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcitadiu inexcita, Her. (diu from tiu; cf. note 1, p. 282); excita, E2A; inexcita, V. repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia, obsessaque ab eisdem MarcomannisqueMarcomannisque, Clark; ac M., G; Marcomannes aquileiatiu, V. Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio,principe Pio, Her.; pr. serio, Val.; primicerio, G; primicerius, V. quem ante docuimus, Marco. Et erat (ut barbaris) ratio iusta querellarum.
6.2 Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio, ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis, aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi