Kitap 29
1.15
Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit,confingit, Novák, c.c.; fingit, V. non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
1.16
Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenteradpetenter, V, restored by Pet.; appetitus, G; adpetitus latenter, Her. insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.
1.17
Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur; alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.