Kitap 29
1.10
Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc tune Modesti.
1.11
Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
1.12
Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui.
1.13
Cumque nec carceres publici, iam distenti, inclusoruminclusorum iam, V, iam deleted by Pet., Novák. catervas, nec privata domicilia sustinerent, constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.
1.14
Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.