Kitap 29
5.23
Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos nescientesnescientes, Her.; scientes, V. forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuissefuisse, added by Haupt; V omits. et exemplo adversam.
5.24
Ante dictosaduersam. antedictos G; dictis V; aduersam antedictis, with lac., Her. Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud advertens, quod salutaris vigoruigor, V; rigor, E 3AG; seueritas, W2, Cic. vincit inanem speciem clementiae.
5.25
Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum, arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis, moenibusque complanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem, Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes, volitantia grandinis ritu.