Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

5.17 Exinde cum discursis itineribus magnis, Tipasam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit, se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.
5.18 Quibus imminentisimminentis, NAG; minantis, Eyssen.; minanti, V. periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem,etnobilem, added in G; V omits. cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.
5.19 Quae cum rumores crebri distulissent et veri,crebri d. et ueri, tr. by Her.; ueri distulissent, G crebri, Eyssen.; certi, Novák; uero sustulissent et curii, V. provinciae rectores, tribunusque Vincentius, e latibulis quibus sese commiserant, egressi tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tumtum, added by Her.; V omits. apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventispauentis, Kell.; parentis, Corn.; et, add. G; fauentis, V. et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentemmetuentem, W2AG; operientem, Günther; merientem, V. exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi